monumenta.ch > Augustinus > 79
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXVIII. <<<     >>> IN PSALMUM LXXX. SERMO

IN PSALMUM LXXIX. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Non adeo multa sunt in hoc psalmo, in quibus sermo noster patiatur difficultatem, vel intentio auditorum intelligendi impedimentum. Proinde adiuvante Domino, cum affectu audiendi et videndi iam quae prophetata et praedicta sunt, tanquam eruditi in schola Christi, currere debemus quae plana sunt; ut si forte obscura exigunt officium interpretandi, ea quae plana sunt legendi officium a me debeant flagitare. Cantatur hic de adventu Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, et de vinea eius. Sed cantat ille Asaph, quantum apparet, illuminatus atque correctus, cuius nomine nostis significari Synagogam. Denique titulus Psalmi est, In finem pro his qui immutabuntur: utique in melius, quoniam Christus finis Legis ideo venit, ut immutet in melius. Et addit, testimonium ipsi Asaph: bonum testimonium veritatis. Denique hoc testimonium et Christum et vineam confitetur; hoc est caput et corpus, regem et plebem, pastorem et gregem, et totum omnium Scripturarum mysterium Christum et Ecclesiam. Concludit autem titulus Psalmi, pro Assyriis. Assyrii interpretantur, Dirigentes. Iam ergo non sit generatio quae cor non direxit suum, sed generatio iam dirigens. Ergo audiamus quid dicat in hoc testimonio.
2 Qui pascis Israel, intende. Quid est, Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut oves Ioseph? Invocatur ut veniat, exspectatur ut veniat, desideratur ut veniat. Ergo dirigentes inveniat: Qui deducis, inquit, velut oves Ioseph: ipsum Ioseph velut oves. Ipse Ioseph oves sunt, et ipse Ioseph ovis est. Audito Ioseph, quanquam et interpretatio eius nominis multum iuvet; significat enim Augmentum, et ideo utique venit ille, ut mortificatum granum multipliciter surgeret, hoc est, augeretur populus Dei: tamen ex eo quod iam nostis contigisse Ioseph, veniat in mentem a fratribus venditus, veniat a suis exhonoratus, apud alienigenas exaltatus , et intelligetis in cuius grege esse debeamus, simul cum illis qui iam dirigunt cor suum, ut lapis reprobatus ab aedificantibus fiat in caput anguli , tenens duos parietes de diverso venientes, sed in angulo concordantes. Qui sedes super Cherubim. Cherubim sedes est gloriae Dei, et interpretatur Plenitudo scientiae. Ibi sedet Deus in plenitudine scientiae. Licet intelligamus Cherubim sublimes esse coelorum potestates atque virtutes; tamen si vis, eris Cherubim. Si enim Cherubim sedes est Dei, audi quid dicat Scriptura: Anima iusti sedes est sapientiae. Quomodo, inquis, ero plenitudo scientiae? quis hoc implet? Habes unde impleas: Plenitudo Legis charitas. Noli per multa ire atque distendi. Terret te ramorum diffusio; radicem tene, et de magnitudine arboris noli cogitare. Sit in te charitas, et necesse est plenitudo scientiae consequatur. Quid enim nescit qui charitatem scit, quandoquidem dictum est: Deus charitas est.
3 Qui sedes super Cherubim, appare. Ideo enim erravimus, quia non apparebas. Coram Ephraem, et Beniamin, et Manasse. Appare, inquam, coram gente Iudaeorum, coram populo Israel: ibi enim Ephraem, ibi Manasses, ibi Beniamin. Sed interpretationem videamus: Ephraem, Fructificatio; Beniamin, Filius dexterae; Manasses, Oblitus. Appare enim coram fructificato, coram filio dexterae, appare coram oblito, ut iam non sit oblitus, sed venias illi in mentem qui liberasti. Si enim Gentes commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universae fines terrae; populus ipse de Abraham veniens, non habuit parietem suum qui gaudeat in angulo, cum scriptum sit, Reliquiae salvae fient? Excita potentiam tuam. Nam infirmus eras, quando dicebatur: Si filius Dei est, descendat de cruce. Nihil valere videbaris: praevaluit super te persecutor; et demonstrasti hoc antea, quia et Iacob ipse praevaluit in lucta, homo Angelo. Quando, nisi vellet Angelus? et praevaluit homo, et victus est Angelus; et victor homo tenet Angelum, et dicit: Non dimittam te, nisi benedixeris me. Magnum sacramentum! Et stat victus, et benedicit victorem: victus, quia voluit; carne infirmus, maiestate fortis. Et benedixit: Vocaberis, inquit, Israel. Tetigit tamen et femoris latitudinem, et aruit, eumdemque hominem unum fecit et benedictum et claudum. Vides claudicasse populum Iudaeorum: vide ibi et benedictum genus Apostolorum. Excita ergo potentiam tuam: quamdiu videris infirmus? Crucifixus ex infirmitate, resurge in virtute : Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
4 Deus, converte nos. Aversi enim sumus a te, et nisi tu convertas, non convertemur. Et illumina faciem tuam, et salvi erimus. Numquid ille obscuram habet faciem? Non habet obscuram faciem, sed apposuit ei nubem carnis, et tanquam velum infirmitatis, et non est putatus ipse cum penderet in ligno, agnoscendus cum sederet in coelo. Nam ita factum est. Praesentem in terra Christum et miracula facientem non agnovit Asaph; mortuum tamen, posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, agnovit, compunctus est: dixerit et de illo totum hoc testimonium quod modo agnoscimus in hoc psalmo, Illumina faciem tuam, et salvi erimus. Obtexisti faciem tuam, et aegrotavimus: illumina illam, et salvi erimus.
5 Domine, Deus virtutum, usquequo irasceris in orationem servi tui? Iam servi tui. Irascebaris in orationem inimici tui, adhuc irasceris in orationem servi tui! Convertisti nos, agnovimus, et adhuc irasceris in orationem servi tui! Ita plane irasceris, ut pater corrigens, non ut iudex damnans. Ita plane irasceris, quia scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Ne putes iam transisse iram Dei quia conversus es; transiit, sed ne damnet in aeternum. Flagellat autem, non parcit, quia flagellat omnem filium quem recipit. Si flagellari detrectas, recipi quare desideras? Flagellat omnem filium quem recipit: flagellat omnem, qui et Unico non pepercit. Sed tamen quamdiu irasceris in orationem servi tui? non iam inimici tui; sed irasceris in orationem servi tui. Quamdiu?
6 Sequitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura. Quid est, in mensura? Apostolum audi: Fidelis Deus qui non vos permittit tentari supra quam potestis ferre. Ipsa est mensura, pro viribus tuis: ipsa est mensura, ut erudiaris, non ut opprimaris.
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Plane factum est; nam de Asaph electi sunt qui irent ad Gentes, et praedicarent Christum, et diceretur eis: Quis est iste novorum daemoniorum annuntiator? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Eum enim praedicabant cui contradicebatur. Quem praedicabant? Mortuum resurrexisse Christum. Quis hoc audiat? quis hoc noverit? Nova res! sed signa consequebantur, et incredibili rei fidem miracula faciebant. Contradicebatur, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Ibi tamen magna flamma: ibi martyres cibati de pane lacrymarum, et potati in lacrymis; sed in mensura, non amplius quam poterant ferre ut post mensuram lacrymarum sequeretur corona gaudiorum. Et inimici nostri subsannaverunt nos. Et ubi sunt qui subsannaverunt? Diu dictum est: Qui sunt isti colentes mortuum, adorantes crucifixum? diu dictum est. Ubi est nasus subsannantium? Nonne nunc qui reprehendunt, in cavernas fugiunt, ne videantur? Et inimici nostri subsannaverunt nos.
8 Sed videtis quid sequitur: Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Vineam ex Aegypto transtulisti; eiecisti Gentes, et plantasti eam. Novimus, factum est. Quot gentes eiectae sunt! Amorrhaei, Cethaei, Iebusaei, Gergesaei, et Evaei: quibus expulsis et victis, introductus est populus ex Aegypto liberatus in terram promissionis. Unde vinea eiecta sit, et ubi plantata sit, audivimus. Videamus quid deinde factum est; quomodo crediderit, quantum creverit, quid occupaverit. Vineam ex Aegypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam.
9 Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram. Numquid impleret terram, nisi via fieret in conspectu eius? Quae via facta est in conspectu eius? Ego sum, inquit, via, veritas et vita. Merito implevit terram. Hoc dictum est modo de vinea ista, quod perfectum est usque in finem: verumtamen quid prius? Operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei. Extendisti palmites eius usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Hoc desiderat officium expositoris, non sufficit lectoris et laudatoris: adiuvate me intendendo; solet enim vineae huius commemoratio in hoc psalmo caliginem facere minus intentis. Etenim magnitudo vineae huius iam a nobis explicata est; et unde facta est, et unde facta sit magna, praedictum est. Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram: hoc de perfectione ipsius dictum est. Sed tamen prima gens Iudaea fuit ista vinea. Gens autem Iudaea usque ad mare, et usque ad flumen regnavit. Usque ad mare: apparet in Scriptura quod mare ibi vicinum sit. Et usque ad flumen Iordanem. Trans Iordanem enim aliquid Iudaeorum collocatum est; intra Iordanem autem tota gens. Ergo usque ad mare, et usque ad flumen regnum Iudaeorum, regnum Israel: non autem a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, illa iam perfectio vineae est de qua hic praedixit, Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram. Cum tibi ergo praedixisset perfectionem, rediit ad initium, de quo initio sit facta perfectio. Initium vis audire? Usque ad mare et usque ad flumen. Finem vis audire? Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae : hoc est, implevit terram. Videamus ergo testimonium Asaph; quid factum est primae vineae, quid est exspectandum secundae vineae, imo eidem vineae: ipsa est enim; non enim altera est. Inde Christus salus ex Iudaeis, inde Apostoli, inde primi credentes, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponentes ; inde omnia haec. Et si aliqui ex ramis fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt: tu autem, populus Gentium, fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Si autem altum sapis, non tu radicem portas, sed radix te. Quid ergo, vinea ante cuius conspectum facta est via, ut impleret terram, primo ubi fuit? Operuit montes umbra eius. Qui sunt montes? Prophetae. Quare operuit illos umbra eius? Quia obscure locuti sunt quae futura annuntiata sunt. Audis a Prophetis, Observa sabbatum, Octavo die circumcide infantem, Offer sacrificium arietis, vituli, hirci: noli moveri; umbra eius est cooperiens montes Dei, veniet post umbram manifestatio. Et arbusta eius cedros Dei: id est, cooperuit cedros Dei, altissimas, sed Dei. Sunt enim cedri significantes superbos evertendos. Cedros Libani, altitudines mundi operuit crescendo vinea ista, et montes Dei, omnes sanctos Prophetas, Patriarchas.
10 Sed quousque extendisti palmites eius? Usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Inde quid? Utquid dextruxisti maceriam eius? Iam videtis eversam illam gentem Iudaeorum; iam ex alio psalmo audistis, In dolabro et fractorio deiecerunt eam. Quando fieret, nisi eius maceria destrueretur? Quae est maceria eius? Munitio eius. Exstitit enim superba adversus plantatorem suum. Servos ad se missos et petentes mercedem coloni flagellaverunt, ceciderunt, occiderunt. Venit et unicus Filius; dixerunt, Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas: occiderunt et extra vineam proiecerunt. Proiectus, magis possedit unde proiectus est. Sic enim ei minatur per Isaiam: Destruam maceriam eius. Quare? Exspectavi enim ut faceret uvam; fecit autem spinas: exspectavi inde fructum, et inveni peccatum. Quid ergo quaeris, o Asaph, Utquid destruxisti maceriam eius? Tu enim nescis quare? Exspectavi ut faceret iudicium, et fecit iniquitatem : non erat destruenda maceria eius? Et venerunt Gentes, destructa maceria, invasa est vinea, ac deletum regnum Iudaeorum. Hoc primo plangit, sed non sine spe. De directione enim cordis iam loquitur, id est, pro Assyriis, pro dirigentibus Psalmus est. Utquid destruxisti maceriam eius; et vindemiant eam omnes transeuntes viam? Quid est, viam transeuntes? Temporaliter dominantes.
11 Devastavit eam aper de silva. Aprum de silva quid intelligimus? Iudaeis porcus adversus est, et in porco ponunt tanquam immunditiam Gentium. A Gentibus autem eversa est gens Iudaea: sed rex ille qui evertit, non tantum porcus immundus, sed etiam aper fuit. Quid enim aper, nisi porcus saevus, porcus superbus? Aper de silva vastavit eam. De silva: de Gentibus. Etenim illa vinea erat; Gentes autem silvae erant. Sed quando crediderunt Gentes, quid dictum est? 'Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.' Quid est, 'singularis ferus?' Ipse aper qui devastavit eam, singularis ferus. Singularis, quia superbus. Hoc enim dicit omnis superbus: Ego sum; ego sum, et nemo.
12 Sed quo fructu haec? 'Deus virtutum convertere vero.' Quamvis haec facta sint, 'convertere vero. Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Et perfice eam quam plantavit dextera tua.' Non aliam institue, sed hanc perfice. Ipsum est enim semen Abraham, ipsum est semen in quo benedicuntur omnes Gentes : ibi est radix, ubi portatur oleaster insertus. Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua. Sed ubi perficit? Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Quid evidentius? quid adhuc exspectatis ut vobis disputando exponamus, et non potius vobiscum admirando clamemus: Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis eam perfice? Quem filium hominis? Quem confirmasti tibi. Magnum firmamentum! aedifica quantum potes. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter quam quod positum est, quod est Christus Iesus.
13 Succensa igni et effossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Quae sunt succensa igni et effossa, quae peribunt ab increpatione vultus eius? Videamus et intelligamus quae sint igni succensa et effossa. Quid increpavit Christus? Peccata: ab increpatione vultus eius peccata perierunt. Quare ergo peccata igni succensa et effossa? Omnia peccata duae res faciunt in homine; cupiditas, et timor. Cogitate, discutite, interrogate corda vestra, perscrutamini conscientias; videte utrum possint esse peccata, nisi aut cupiendo, aut timendo. Proponitur praemium ut pecces, id est, quod te delectat; facis propter quod cupis. Sed forte non induceris donis, terreris minis; facis propter quod times. Corrumpere te vult aliquis, ut dicas, verbi gratia, falsum testimonium. Innumerabilia sunt, sed planiora propono, de quibus caetera coniiciatis. Attendisti tu Deum, et dixisti in animo tuo: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Non adducor praemio, ut perdam animam meam pro lucro pecuniae. Convertit ille se ad incutiendum metum; qui praemio corrumpere non valuit, incipit minari damnum, expulsionem, caedes fortassis et mortem: ibi iam, si cupiditas non valuit, forte timor valebit ut pecces. Porro autem si de Scripturis contra cupiditatem venit tibi in mentem, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur; veniat etiam contra timorem in mentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere. Quicumque te vult occidere, usque ad corpus ei licet; usque ad animam non licet. Anima tua non morietur, nisi tu eam volueris occidere. Perimat aliena iniquitas carnem tuam, dum servet veritas animam tuam. Si autem a veritate resilieris, quid tibi amplius facturus est inimicus, quam tu tibi ipse facis? Inimicus saeviens carnem potest occidere: tu autem dicendo falsum testimonium animam occidis. Audi Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam. Itaque, fratres mei, ad omne recte factum amor et timor ducit: ad omne peccatum amor et timor ducit. Ut facias bene, amas Deum, et times Deum: ut autem facias male, amas mundum, et times mundum. Haec duo convertantur ad bonum: amabas terram, ama vitam aeternam; timebas mortem, time gehennam. Quidquid tibi iniquo promiserit mundus, numquid potest dare quantum dabit iusto Deus? Quidquid tibi iusto minatus fuerit mundus, numquid potest facere quod facit iniquo Deus? Vis videre quid daturus est Deus, si iuste vixeris? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vis videre quid facturus est impiis? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Bene quidem nihil tu aliud vis, quam ut bene tibi sit. Nam in eo quod amas, vis ut bene tibi sit; et in eo quod times, non vis ut male tibi sit: sed non in ea regione quaeris, in qua quaerendum est. Festinas; nam et sine indigentia vis esse, et sine molestia: bonum est quod vis, sed tolera quod non vis, ut assequaris quod vis. Proinde illius facies delens peccata, quid faciet? quae sunt peccata succensa igni et effossa? Quid fecerat amor malus? Tanquam ignem succenderat. Quid fecerat timor malus? Tanquam effoderat. Amor quippe inflammat; timor humiliat: ideo peccata mali amoris, igne succensa sunt; peccata mali timoris, effossa sunt. Humiliat et bonus timor, accendit et bonus amor; sed aliter, atque aliter. Nam et colonus intercedens pro arbore, quae fructus non dabat, ne subverteretur, ait: Circumfodio eam, et adhibeo cophinum stercoris. Fossa significat piam humilitatem timentis, et stercoris cophinus sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris Dominus dicit, Ignem veni mittere in mundum. Quo igne inardescant spiritu ferventes, et Dei ac proximi charitate flagrantes. Ac per hoc, sicut omnia iusta opera bono timore et bono amore fiunt; sic malo amore et malo timore omnia peccata committuntur. Ergo, Succensa igni et effossa, omnia scilicet peccata, ab increpatione vultus tui peribunt.
14 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Quamdiu generatio prava et amaricans, et quae cor non dirigit suum? Dicat Asaph: Ostendat se misericordia tua; fac bene cum vinea tua, perfice illam, quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Demonstrata facie tua super virum dexterae tuae quem confirmasti tibi, non discedimus a te: quamdiu nos increpas? quamdiu accusas? Hoc fac, et non discedimus a te: Vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Tu nobis dulcis eris; vivificabis nos. Nam prius amabamus terram, non te; sed mortificasti membra nostra quae sunt super terram. Illud enim Vetus Testamentum habens promissa terrena, hoc videtur suadere, ne gratis colatur Deus; sed quia aliquid dat in terra, ideo diligatur. Quid amas, ut Deum non ames? dic mihi. Ama, si potes, aliquid quod ille non fecit. Circumspice universam creaturam; vide utrum alicubi cupiditatis visco tenearis, et a diligendo Creatore impediaris, nisi ea re quam creavit ipse quem negligis. Quare autem amas ista, nisi quia pulchra sunt? Possunt esse tam pulchra, quam ille a quo facta sunt? Miraris haec, quia illum non vides: sed per ea quae miraris, ama quem non vides. Interroga creaturam; si a seipsa est, remane in illa: si autem ab illo est, non ob aliud perniciosa est amatori, nisi quia praeponitur Creatori. Quare hoc dixi? Propter versum istum, fratres. Mortui ergo erant, qui propterea Deum colebant ut eis secundum carnem bene esset: sapere enim secundum carnem mors est; et mortui sunt qui non Deum gratis colunt, id est, quia ipse bonus est, non quia dat talia bona quae dat et non bonis. Pecuniam vis a Deo? Habet et latro. Uxorem, fecunditatem filiorum, salutem corporis, dignitatem saeculi? Attende quam multi mali habent. Hoc est totum propter quod eum colis? Nutabunt pedes tui, putabis te sine causa colere, quando in eis vides ista qui eum non colunt. Ergo ista dat omnia etiam malis; se solum servat bonis. Vivificabis nos: nam mortui eramus, quando terrenis rebus inhaerebamus; mortui eramus, quando terreni hominis imaginem portabamus. Vivificabis nos: innovabis nos; vitam interioris hominis dabis nobis. Et nomen tuum invocabimus: id est, te diligemus. Tu nobis dulcis eris remissor peccatorum nostrorum; tu eris totum praemium iustificatorum. Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXVIII. <<<     >>> IN PSALMUM LXXX. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 79